|
Magnificat ánima méa Dóminum. Et exsultávit spíritus méus in Déo salutári méo. Quia respéxit humilitátem ancíllae súae: ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes. Quia fecit mihi magna qui potens est: et sánctum nómen ejus. Et misericórdia ejus a progénie in progénies timéntibus eum. Fecit poténtiam in bráchio súo: dispérsit supérbos mente cordis súi. Depósuit poténtes de sede, et exaltávit húmiles. Esuriéntes implévit bonis: et dívites dimísit inánes. Suscépit Israel púerum súum, recordátus misericórdiae súae. Sicut locútus est ad pátres nóstros, Abraham et sémini ejus in saécula. Glória Pátri et Fílio, et Spirítui Sáncto. Sicut érat in princípio, et nunc, et semper: et in saécula saeculórum. Amen.
|